- TRAHERE
- TRAHEREproprie de carminatione lanae, ut Graecum ἕλκειν, Salmas. ad Tertull. de Pallio, c. 3. hinc pro nere, apud Statium, Theb. l. 8. v. 119.Cum Parcaetua iussa trabant ------Inde ad alia translatum. Becmannus vero, traho, quasi transveho et tractum, quasi travectum, imo hinc per syncopem, factum vult, in Origin. L. L. unde communis trabendi notio primigenia eslet. Certe in Neronis statua, cui inter alias contumelias, a vertice currus oppositus, cum in scriptione Graeca, Nunc demum agona esse, et Traheret tandem, vel Trabe tandem, uti legitur apud Suetonium in eo, c. 45. Casubonus illud trabere seu ἕλκειν ad aurigationem referendum ait, ex Orphei Thymiamate Solis.Χρυσολύρη, κόσμου τὸν εναρμόνιον δρόμον ἕλκων.Nisi βλάσφημον potius, et innominatum quis verbum hîc habeat, ut cum dixit ibid. c. 22. tractum prasinum, quo de vocis significatu prolixe egimus supra, ubi de Tractione. Alia eius notio non minus infausta occurrit in L. Sal. tit. 14. St puer Regis vel litus ingenuam feminam traxerit, de vita componat: apud Marculfum, l. 2. Form. 16. Si aliquis puellam invitam traxerit etc. ubi idem quod rapere est, vim inferre. Sed et trahere, pro tractare, quorum hoc ab illo ortum,unde de Heliogabalo per publicum tracto, Capitolini codices c. 17. modo Ttracticium, modo Tractatitium eum vocant: Et vicissim, trahere, pro tractare et disputare, ponitur apud Iustin. l. 16. c. 4. diu re in Senatu tractdiu re in Senatu tractâ, cum exitus non inveniretur. Ubi trahere reni, non est idem cum Sallustiano bellum trahere, sed idem, quod tractare, notar. Optimae Gloslae, tractum, ζήτηϚις. Imo et sicut tractare, ita et trahere de re, repetitur, uti videre est apud Salmasium Not. ad Spartianum in Hadriano, et ad Vulcatium, c. 1. Porro trahere, pro bibere, aud Senecam Tragicum Agamemn. Act. 5. v. 878.Merumque in auro veteris Assaraci trahunt.Quô sensu et ἕλκειν ristophanes Equit. ac Parmeno Byzantius apud athenaeum, fine l. 5. et πᾷ???, apud eundem, alii l. 6. et 11. usurpant. Ducere et perducere pro eodem Latini dixêre vide Arnob. l. 5. et ad eum Heraldum. Plura de verbi notionibus aliis, apud Recentiores, ut cum pro iaculari; pro iter suum aliquo dirigere, quod utrumque etiam Gallis tirer, sumitur, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque quae retro diximus non unô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.